- NEUVILLE
- NEUVILLEnomen castri et Familiae Principum Salmensium, qui ex illustri, in tractu Rheni, Rheingraviorum seu Comitum Rheni stirpe oriundi sunt. Iohannes enim Iohannae Sarwerdensis maritus, qui exeunte saeculô XV. vivis excessit, cum duos suscepisset filios, Iohannes quidem Merthingensem seu Kirburgium ramum orsus est: Philippus vero Daunium emisit, qui iterum tres praecipue palmites habet, Salmensem seu de Neuville, Grumbachium, et Daunensem. E quibus primi probatio hae est: Iohannes Comes Silvarum (nam hic titulus postea accessit) et Rheni, defunctus A. C. 1476. ex Elisabetha Hanovica, pater suit Iohannis, qui obiit A. C. 1491. Hôc et Ioannâ Comite Salmensi genitus Iohannes iunxit sibi Iohannam Comitem Sarwerdensem, obiitque A. C. 1499. Pater Philippi Comitis Silvarum et Rheni in Daum, qui decessit A. C. 1521. relictô ex Antonia de Neufchastel, Philippô Franciscô, disunctô A. C. 1561. Hinc ex 4. coniuge Maria Aegyptiaca Oetingensi genitus Fridericus Comes Silvarum et Rheni, in Neuville, exstinctus est A. C. 1608. ex Anna Amalia Erpachia, pater Friderici Magni (qui Gubernator Traiecti ad Mosam, ante annos aliquot, obiit, relictis ex Margaretha filia Trissardi Baronis de Tournebeuf liberis) Annae Mariae (uxoris Henrici V. Senioris Rutheni Dn. de Plaven) et Franciscae, qui omnes Comites Silvarum et Rheni etc. Lineae Neuvillanae seu Salmensis. Phil. Iac. Spenerus Theatr. Nobilit. Europ. Part. 1. p. 38. et in Ind.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.